Pius Aeneas - Mons Aetna

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pius Aeneas - Mons Aetna

Eo die Troiani iuxta Ceraunia promunturium vecti sunt, unde cursus brevissimus est in Italiam. Post solis occasum in litus egressi sunt et fessi somno se dederunt; sed media nocte Palinurus, cum ventum secundum caelumque serenum videret, signum proficiscendi dedit. Iam aurora ab oriente rubebat, cum procul humiles colles apparuerunt. "Italia!" primus exclamat Achates, atque socii omnes laeto clamore Italiam salutant. Tum pater Anchises magnam pateram mero implevit atque in celsa puppi stans deos invocavit:
"Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi!"
Iam velis plenis Italiae litori appropinquabant, templumque Minerva in arce apparebat. neque vero in terra illa Graecorum morati sunt, sed Iunoni sacrificiis factis praeter litora Italiae ad Siciliam versus navigaverunt.
Mox procul cernebatur mons Aetna, et simul a dextra audiebatur fragor quem saxa fluctibus pulsata edebant, atque in infima voragine apparebat fundus maris. "Nimirum haec est illa Charybdis" inquit Anchises, "Hos scopulos, haec saxa horrenda Helenus memorabat. O socii, eripite nos e periculo!" Primus Palinurus proram ad laevam vertit, et cuncta classis remis ventisque laevam petivit.
Inde, postquam sol occidit, fessi et ignari viae ad oram Cyclopum advecti sunt. Iuxta haec loca surgit Aetna, mons ingens, unde fumus flammaeque ad caelum eduntur, interdum etiam saxa lapidesque cum fragore horribili ab imo fundo emittuntur. Totam illam noctem Troiani perterriti in silvis latuerunt, cum causam tanti fragoris ignorarent.
Postero die paulo ante solis ortum vir ignotus extrema fame confectus e silvis processit atque supplex manus ad litus extendit; barbam horrentem gerebat et sordidam scissamque vestem - at Graecus erat, quondam armatus adversus Troiam missus. Ubi vestimenta et arma Troiana procul agnovit, paulum exterritus restitit, sed mox ad litus se contulit cum fletu precibusque: "Per deos duperos vos oro, Teucri, hinc tollite me! In quascumque terras abducite! Hoc satis est! Faetor me cum ceteris Graecis Ilium bello petivisse, quam ob rem, si tantum est scelus meum, iacite me in fluctus!
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit!"
Hoc audiens ipse pater Anchises iuveni supplici dextram dedit eumque interrogavit 'quis esset?' et 'unde veniret?' Ille, victo tandem terrore, haec respondit: "Ex patria Ithaca Troiam profectus sum comes infelicis Ulixis. Hic me socii, dum trepidi fugiunt, in vasto Cyclops antro deseruerunt. Monstrum infandum est Cyclops ille nomine Polyphemus, qui carne et sanguine hominum miserorum vescitur! Egomet vidi eum in medio antro iacentem duos de nostro numero manu prehensos ad saxumfrangere ac membra eorum cruenta devorare! Nec vero talia passus est Ulixes, nam cum Polyphemus carne vinoque impletus per antrum iaceret, nos longam hastam acutam in oculo eius, quem solum in media fronte habebat, defiximus: ita tandem socios necatos ubi sumus. - Sed fugite, o miseri, fugite ac funes navium incidite! Nam qualis Polyphemus tales centum alii Cyclopes infandi ad haec curva litora habitant et in altis montibus errant."
Vix haec dixerat, cum ipsum Polyphemum pastorem caecum inter pecudes suas ambulantem viderunt et litora nota petentem -
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum!
Postquam ad mare venit,. vulnus magno cum gemitu lavit. Troiani vero celeriter funes inciderunt et naves remis incitaverunt. Hoc sensit Polyphemus, sed cum eos capere non posset, clamorem horribilem sustulit,quo mare et terrae contremuerunt atque penitus resonuit mons cavus. Cyclopes e silvis et altis montibus ad litora concurrerunt, unde singulis oculis Troianos e conspectu abeuntes prospiciebant.
Troiani profugi, postquam Pachynum et Lilybaeum promunturia circumventi sunt, tandem sub monte Eryce portum Drepani petiverunt, ubi a rege Acesta benigne recepti sunt. Hic Aeneas genitorem Anchisen amisit, ille enim confectus aetate e vita excessit - nequiquam ex tantis periculis ereptus.
Aeneas, postquam ossa patris in monte Eryce sepelivit, ex Sicilia atque a sepulcro genitoris digressus est.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18415

[darkshines] - [2012-01-25 15:32:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile