Le donne amate da Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le donne amate da Cesare

Caesar ante alias dilexit Marci Bruti matrem, Serviliam, cui et primo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello civili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit. Dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram, Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum qua et convivia in primam lucem saepe protraxit et nave thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetravit, nisi exercitus sequi recusasset. Quam denique accitam in Urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit recusasset. Quam denique accitam in Urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est. Quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmavit, idque scire Caesaris amicos. Helvius Cinna, tribunus plebis, plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar iusserat rogare cum ipse abesset, uti uxores, liberos quaerendi causa, quas et quot cuperet ducere liceret. At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18261

[biancafarfalla] - [2012-01-01 18:58:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile