Cesare respinge un attacco degli Elvezi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare respinge un attacco degli Elvezi

Helvetii, quod existimabant Romanos a se discedere timore perterritos, commutato consilio atque itinere converso, nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere inceperunt. Cum id animadvertisset, Caesar copias suas in proximum collem subduxit, equitatumque ut sustineret hostium impetum misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit, equitatumque ut sustineret hostium impetum misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranorum; sed in summo iugo duas legiones, quas in Gallia citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia collocari, ac totum montem hominibus compleri, et interea sarcinas in unum locum colligi, et eum ab his, qui in superiore acie constiterant, muniri iussit. Helvetii, cum omnibus suis carris secuti, impedimenta in unum locum collegerunt; ipsi, confertissima acie reiecto nostro equitatu, phalange facta, sub primam nostram aciem successerunt. Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos, proelium commisit. Milites, e loco superiore pilis missis, facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta, gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18256

[biancafarfalla] - [2012-05-06 18:20:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile