Severità e clemenza di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Severità e clemenza di Cesare

Caesar milites neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a viribus, tractabatque pari severitate atque indulgentia. Non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset, coercebat: tum maxime exactor gravissimus disciplinae, cum neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, ut paratos et intentos momentis omnibus subito educere posset. Quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluviis et festis diebus. Ac repente interdiu vel nocte itinere se subtrahebat augebatque iter, ita ut serius procedentes defatigaret. Delicta neque observabat omnia neque eodem modo puniebat, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus, conivebat in ceteris. Ac nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam licentiam omnem permittebat. Cum contionem apud milites haberet, commilitones eos appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis eos ornaret, simul et ad speciem et quo tenacius ea in proelio servarent, metu damni. Diligebat quoque usque adeo, ut cum cladem Titurianam audivisset barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam vindicasset.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18182

[biancafarfalla] - [2011-11-24 16:51:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile