banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'abito non fa... il filosofo
Pagina 285 Numero 3

 Ad Herodem Atticum, consularem virum et ingenio amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit quidam palliatus et crinitus barbaque promissa, ac petiit ut aes sibi daretur. Tum Herodes eum interrogavit quisnam esset. At ille vultu sonituque vocis obiurgatorio dixit: «Philosophus sum et tua interrogatione valde stupeo. Cur necessarium quaerere putavisti quod perspicue vides?» «Video - inquit Herodes - barbam et pallium, philosophum nondum video. A te autem quaero quibus argumentis noscitare possim te philosophum esse». Interim nonnulli qui cum Herode erant eum erraticum hominem esse dixerunt et incolam sordentium ganearum. Tum Herodes iussit ei dari pretium panis triginta dierum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17963
[degiovfe] - [2017-01-15 15:51:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!