Modesto: schiavo o liberto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Modesto: schiavo o liberto

C. Plinius Statio Sabino suo salutem dicit.
Scribis mihi Sabinam, quae mortua est et nos reliquit heredes, Modestum servum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic adscripsisse legatum: «Modesto, quem liberum esse iussi». Quaerisne meam sententiam? Rem intuitus sum ac consului peritos iuris. Convenit inter omnes nec libertatem deberi, quia non est data, nec legatum, quia servo suo dedit. At sequitur ut mihi manifestus error appareat, ideoque puto nos, quasi scripserit Sabina, facere debere quod ipsa scripsisse se credidit. Confido accessurum te sententiae meae, quia animus tibi tam probus est ut religiosissime soleas custodire defunctorum voluntatem, quae, cum intellecta est a bonis heredibus, pro iure est. Mos est enim apud nos ut honestas velut apud alios necessitas valeat. Sinamus ergo ut maneat Modestus in libertate; consequatur legatum, quasi omnia Sabina diligentissime caverit. Cavit enim, quae heredes bene elegit. Vale.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17823

[silly] - [2011-06-20 21:53:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile