Filopemene è fatto prigioniero


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Filopemene è fatto prigioniero

Eventus memorabilis est quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt, sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis, haud multum afuit, quin exanimaretur [...]. Iacentem hostes superfusi oppresserunt, cognitumque [...] ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes. Pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. [...] Priusquam appropinquare urbi satis, scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. Itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videtur. Aegre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. Aeque conferta turba iter reliquum clauserat et, cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17495

[mastra] - [2013-02-16 06:15:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile