Anche la vecchiaia ha i suoi piaceri

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Anche la vecchiaia ha i suoi piaceri

 Resistendum senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt. Pugnandum tamquam contra morborum vim, sic contra senectutem: habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum Appius regebat et caecus et senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec succumbebat senectuti. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si nemini emancipata est. Non modo igitur vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magnopere desiderat; sed, si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17419

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile