Alessandro Magno rischia la vita

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro Magno rischia la vita

 Alexandro in tabernaculum relato, medici lignum sagittae infixae corpori abscidunt, ne spiculum moveretur. Corpore deinde nudato, animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id posse extrahi, nisi vulnus augendo.Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent corpus secando, quia ingens telum in viscera penetraverat. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed territus in tanto periculo, metuebat ne infelix exitus sectionis in ipsius caput recideret. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine quasi exanguem rex conspexerat: «Quid expectas? – inquit – Cur quamprimum hoc dolore me moriturum non liberas? An times ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?» Tum Critobulus, vel finito vel dissimulato metu, regem hortabatur ut se continendum praeberet dum spiculum evelleret. Rex sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit et rex animo linquitur. Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, oritur clamor et ploratus amicorum regem expirasse credentium.Tandem constitit sanguis et paulatim rex animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17212

[darkshines] - [2011-06-22 12:51:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile