Una morte prematura


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una morte prematura

 C. Plinius Aefulano Marcellino suo salutem dicit.
Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta. Qua puella, quae optimo patre usa est, nihil umquam festivius, amabilius, nec modo longiore vita, sed prope immortalitate dignius vidi.Nondum annos quattuordecim impleverat et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat, et tamen suavitas puellaris virginali verecundia praedita. Ut illa patris cervicibus inhaerebat! Ut nobis amicis paternis et amanter et modeste utebatur! Ut nutrices, paedagogos, ut praeceptores diligebat! Quam studiose, quam intelligenter lectitabat! Ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit! Medicis obsequebatur, sororem, patrem adhortabatur ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat. O triste plane acerbumque funus! O morte ipsa mortis tempus indignius! Iam destinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati eramus. Quod gaudium quo maerore mutatum est!
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17165

[silly] - [2011-08-21 11:34:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile