Un corvo spiritoso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un corvo spiritoso

 Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere: «Ave Caesar, victor imperator». Miratus Caesar Octavianus, cuius plurimi intererat animos civium sibi conciliare, officiosam avem viginti milibus nummum emit. Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco salutatus est, quem tantidem emi iussit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad eandem salutationem. Sed cum avis non responderet, labore et impendio exhaustus, saepe dominus dicere solebat: «Opera et impensa periit». Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem et Augustum in via exspectavit sutor, plenus bonae spei. Sed, cum audivisset corvi verba, imperator, talis salutationis incuriosus, respondit: «Satis domi salutatorum talium habeo». Tunc corvus, recordatus verba quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: «Opera et impensa periit».Tantum salis admiratus,Caesar risit emique avem iussit tanti quanti nullam aliam adhuc emerat.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17159

[silly] - [2011-12-31 15:04:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile