Cicerone stronca uno spettacolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone stronca uno spettacolo
Pagina 226 Numero 22

 M. Cicero s. d. Marco Mario.
Reliquas partes diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum comparaveras, mihi autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probaverat. Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi fuerunt, sed non tuo stomacho consentanei videbantur; coniecturam enim facio de stomacho meo; nam primum honoris causa in scenam redierant ii, quos ego honoris causa de scena decessisse arbitrabar! Quid tibi ego narrem? Novisti enim reliquos ludos, qui ne eum quidem leporem habuerunt, quem solent mediocres ludi habere; apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem; quem enim delectationem praebEre tibi videntur sexcenti muli in“Clytaemnestra” aut in“EquoTroiano” craterarum tria milia? Aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? Quae dicuntur popularem admirationem habuisse, at delectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dummodo is tibi quidvis melius quam orationes meas legerit, tu sine dubio paulo maiorem delectationem quam quisquam nostrum habuisti;non enim mihi videris Graecos aut Oscos ludos desideravisse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 15 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17123

[silly] - [2012-01-01 11:54:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile