Morte di Pausania


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Pausania

 Pausanias, Lacedaemoniorum rex, mores patrios mutaverat: apparatu regio circumdabatur, satellites Medi et Aegypti eum sequebantur, epulabatur more Persarum luxuriose, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat, sed denique coactus est. Cum igitur Pausanias Lacedaemonem reverteretur, in itinere ex vultu cuiusdam ephori insidias sibi fieri intellexit. Itaque in aedem Minervae confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Mater Pausaniae, postquam de scelere filii comperit, in primis lapidem ad introitum aedis attulit, ut filius clauderetur. Hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Eius corpus nonnulli dicebant inferri oportEre cum iis, qui ad supplicium erant dati, sed hoc displicuit pluribus. Procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus, inde posterius, dei Delphici responso, erutus atque eodem loco sepultus est, ubi vitam posuerat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17111

[silly] - [2011-09-21 19:54:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile