banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vittoria dei Germani
Pagina 207 Numero 5

 Munitionis opere instituto, fit equestre proelium in ea planitie quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patebat.Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos submittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes in fuga coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar, quas pro vallo constituerat, promoveri iubet. Non minus, qui intra munitiones erant, perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant, nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt.Vercingetorix iubet portas claudi ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese recipiunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17109
[darkshines] - [2017-04-28 11:02:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!