I Germani di Ariovisto in fuga


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Germani di Ariovisto in fuga

 Ita proelium restitutum est, atque omnes Germani terga verterunt tam vehementer ut eorum nemo fugere destiterit prius quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenit. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut, lintribus inventis, sibi salutem reppererunt.Ne Ariovistus quidem fugam vitavit, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione,quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga mortua est; duae filiae illi fuerunt: harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem dedit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Procillus de se ter sortibus consultum esse dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus supplicium reservaretur: sortium beneficio is erat incolumis.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/17030

[silly] - [2011-09-22 15:52:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile