Abile tattica di Metello in Spagna


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Abile tattica di Metello in Spagna

 Q. Metellus,cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis viam repperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus
ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. Interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, «Absiste – respondit – istud quaerere:nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo». Quorsum igitur ea dissimulatio erupit aut quem finem habuit? Postquam vero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16980

[mastra] - [2011-11-06 18:35:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile