banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1957 - Saggezza dell'oracolo
Pagina 1957 Numero 1

 Cum Gyges, regno Lydiae armis et divitiis abundantissimo inflatus animo, Apollinem Pythium sciscitatum venisset an aliquis mortalium se esset felicior, deus, ex abdito sacrarii specu voce missa, Aglaum Psophidium ei praetulit. Is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, parvuli ruris fructibus contentus. Verum profecto beatae vitae finem Apollo, non adumbratum, oraculi sagacitate conplexus est. Quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit «magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollicitudinibus aulam, paucasque glebas pavoris expertes quam pinguissima Lydiae arva metu referta et unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum voracibus impensis onerosum, et usus necessarii horreulum nulli nimis adpetendum thesauros omnium insidiis et cupiditatibus expositos».
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16948

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!