Abilitazione Magistrale 1954 - Merces a Deo solo exspectanda est


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Abilitazione Magistrale 1954 - Merces a Deo solo exspectanda est

 Haec est illa perfecta iustitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem. Hic divitiarum maximus ac verissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius voluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur omni modo, ut spes recipiendae mercedis ab officio misericordiae absit omnino. Huius enim officii merces a Deo est exspectanda solo: nam si ab homine expsectes, iam non caritas humana erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest videri bene meruisse qui, quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem redit ut, quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, vere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo.
da Agostino


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16942

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile