banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1952 - Confronto fra Alessandro Magno e il padre Filippo
Pagina 1952 Numero 2

 Philippo Alexander filius successit et virtute et vitiis patre maior. Itaque vicendi ratio utrique diversa. Hic aperte, ille artibus bella tractabat. Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. Iram pater dissimulare solebat, plerumque etiam vincere; hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nec modus erat. Vini nimis uterque avidus, sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos erat de convivio in hostem procurrere, manum conserere, periculis se temere offerre; Alexander non in hostem, sed in suos saeviebat. Quam ob rem saepe Philippum vulneratum proelia remisere, hic amicorum interfector convivio frequenter excessit. Regnare ille cum amicis nolebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malebat, hic metui. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis totius gloriam Alexander consummavit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16937

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!