banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Classico 1959 - Plinio per la guarigione d'un amico
Pagina 1959 Numero 1

 Magna me sollicitudine affecit Passenni Pauli valetudo et quidem plurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus, honestissimus, nostri amantissimus; praeterea in litteris veteres aemulatur, exprimit, reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi, in quo ille praecipuus. Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum, molle iucundum et plane in Properti domo scriptum. Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis illum alterum effingit: putes, si quid in studiis cognatio valet, et huius propinquum. Magna varietas, magna mobilitas: amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit. Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio non minus aeger animo quam corpore ille, tandem illum tandem me recepi.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16924

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!