banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Classico 1955 - L'ardimento piace agli uomini e agli dèi
Pagina 1955 Numero 1

 Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi inruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit; tantoque hoc spectaculum est gratius quanto id honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblectamenta levitatis. Ecce spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi suo deus; vir fortis cum mala fortuna compositus, utique si et provocavit. Non video, inquam, quid habeat in terris Juppiter pulchrius, si convertere animum velit, quam ut spectet Catonem, iam partibus non semel fractis, stantem nihilominus inter ruinas publicas rectum. «Licet, inquit, omnia in unius dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat; Cato, qua exeat, habet. Una manu latam libertati viam faciet; ferrum istud etiam civili bello purum et innoxium bonas tandem ac nobiles edet operas; libertatem, quam patriae non potuit, Catoni dabit. Aggredere, anime, diu meditatum opus; eripe te rebus humanis».
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16916

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!