banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Scientifico 1960 - Scytharum legatus ad Alexandrum Magnum
Pagina 1960 Numero 2

 Si Dii habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet; altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres; et, hoc assecutus, scire velles, ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque concupiscis, quae non capis: ab Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam; deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis, et nibivus, et fluminisbus, ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid tu, ignoras arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos comprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit; et ferrum robigo consumit; nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido. Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus; nec imperare desideramus.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16875

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!