banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Scientifico 1956 - Quid ex principum moribus in totam convitatem retundet
Pagina 1956 Numero 1

 Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. Nec enim tantum mali est peccare principes, quamquam est magnum illud, quad permulti imitatores principum exsistunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus exstiterit, eadem in populo secutam. Idque haud paulo est verius, quam quod Platoni nostro placet, qui musicorum cantibus ait mutatis mutari civitatum status; ego autem nobilius vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, neque solum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex dilatata in ordinem cunctum coangustari etiam potest; pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16864

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!