banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Scientifico 1955 - De Luculli laudibus
Pagina 1955 Numero 2

 Magno ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat disciplinam memoriae, itaque, ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque belli instrumento et adparatu, ut Mithridates post Alexandrum maximus rex hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diu tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16834

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!