banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Scientifico 1953 - Prudenza dei generali romani
Pagina 1953 Numero 2

 Cum alterum Italiae latus Hannibal laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duorum fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res nostras urgerent, hinc Claudii Neronis vegetum consilium, illinc Livi Salinatoris inclita providentia suam (quoniam ita ratio belli desiderabat) mentitus hosti, ad opem collegae ferendam per longum iter celeritate mira tetendit. Salinator, in Umbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus, summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit. Tribunos enim a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab equitibus, pedites a peditibus excipi iussit: ac sine ulla tumultuatione, solo vix unum exercitum capiente, alterum inseruit. Quo evenit, ne Hasdrubal cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret, quam utriusque virtute prosterneretur. Ita illa toto terrarum orbe infamis Punica calliditas, Romana elusa prudentia, Hannibalem Neroni, Hasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16829

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!