Liceo Scientifico 1949 - Insigna muliebris animi exempla


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Liceo Scientifico 1949 - Insigna muliebris animi exempla

 M. Porcii Catonis Minoris filia minime muliebris animi fuit. Quae, cum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, egresso ex cubiculo Bruto, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus, Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia: «Non est hoc, inquit, temerarium factum meum, sed, in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium; experiri enim valui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura».
Cum seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps ad unicam filiam Harmoniam esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis proclamavit. Admirata illius animum, Harmonia tantae fidei superesse non sustinuit revocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam convertit.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16816

[mastra] - [2011-04-17 22:27:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile