Il tribuno Lucio Valerio sostiene l'abrogazione della Lex Oppia contro il lusso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il tribuno Lucio Valerio sostiene l'abrogazione della Lex Oppia contro il lusso

 Purpuram viri adhibebimus, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpuram togis adhibebunt; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae ius permittemus: num feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? Et cum tibi viro liceat purpurá vestem stragulam ornare, num matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita? Non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica mulieribus contingere possunt: munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur (= "si vantano"), hunc mundum muliebrem appellaverunt maiores nostri. Quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? Quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt? Scilicet, si legem Oppiam abrogaverïtis, non vestri arbitrii erit si quid eius vetare volueritis quod nunc lex vetat. In vestro potius quam in legis arbitrio suum ornatum ipsae feminae malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas, et malle patres vos aut viros quam dominos dici.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16749

[mastra] - [2011-09-03 22:24:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile