Straordinarie qualità di Alcibiade


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Straordinarie qualità di Alcibiade
Pagina 270 Numero 25

 Nihil excellentius fuit Alcibiäde vel in vitiis vel in virtutibus. Natus (= "Nato") in amplissima civitate, summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus fuit, ad omnes res aptissimus, consilii plenus – namque imperator fuit summus et mari et terra – et disertissimus: tanta erat commendatio oris atque orationis ut nullus ei in contione posset resistere. Fuit etiam ditissimus, laboriosus, patiens, liberalis, splendïdus non minus in vita quam in victu, affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens. Educatus est in domo Perïclis, eruditus a Socrate. Socërum habuit Hipponícum, omnium Graecorum ditissimum. Itaque Alcibiädes neque plura bona memorare neque maiora oppetere poterat quam vel natura vel fortuna tribuerat. Athenienses in Alcibiäde non solum spem habebant maximam, sed etiam timorem, cum acerrimi viri et praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent et summam potentiae cupiditatem. Cum Alcibiädes infamatus esset a plerisque, tamen tres gravissimi historici summis laudibus celebraverunt: Thucydïdes, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16741

[silly] - [2011-05-28 23:35:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile