Ritratto dell'uomo politico onesto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritratto dell'uomo politico onesto

 Qui rei publicae profuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: in primis utilitatem civium sic tueantur, ut omnia quae agunt, ad eam dirigant, cum obliti sint commodorum suorum; in secundis totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non eorum quibus commissa est, geri debet. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam. Ex quo evenit ut alii populares, alii studiosos optimorum civium se ostendant, pauci universorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae ortae sunt; in hac nostra re publica non solum seditiones, sed pestifera etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur ut omnibus consulat.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16633

[mastra] - [2011-05-29 18:12:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile