Schiavi fedeli ed eroici

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Schiavi fedeli ed eroici

 C.Gracchus, ne in potestatem perveniret inimicorum, qui eum sequebantur, timore expers Philocrati servo suo cervices praebuit ut inciderentur. Quas cum ille celeri ictu abscidisset, gladium, qui cruore domini manabat, per sua praecordia egit. Euporum alii hunc vocitatum esse existimant: ego de illius nomine non loquar, famularis tantummodo fidei robur admiratione refertus testor.
Cum C. Plotius Plancus, qui a triumviris proscriptus erat, in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: nam inducta est istis vestigiis sagax cura eorum, qui persequebantur miseros, et odorata est illud reconditum cubile fugae. A quibus comprehensi sunt servi Planci, qui tum etiam latebat, multumque ac diu torti sunt, at ipsi non querebantur et negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari, et, ne illi trucidarentur, processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Illud mutuae benevolentiae certamen ostendit et dignitatem domini, qui tam constantem servorum fidem expertus est, et fidem servorum, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberati sunt.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16617

[darkshines] - [2011-06-20 10:55:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile