La festa in onore delle schiave


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La festa in onore delle schiave
Pagina 410 Numero 46

 Romae Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum vulgo notum est, nec origo et causa celebritatis ignota est. Iunoni enim Caprotinae die illo mulieres liberae pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit. Nam, cum Galli Romam cepissent et postea sedatus esset Gallicus impetus et res publica vero debilitata esset, finitimi populi statuerunt ut urbem invaderent: ingentes copias collegerunt atque his praefecerunt Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui senatui imperavit ut matres familiae sibi et virgines dederentur: tantum tali modo reliquiae Romae civitatis mansissent. Cumque patres certa persuasione carerent et in hac deliberatione suspensi essent, ancilla nomine Tutela pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes venturam
esse: habitum matrum familias et virginum sumpserunt et ad hostium castra prosecutae sunt. Hic, cum a Livio in castris distributae essent et diem festum apud se esse simulatae essent, viros plurimo vino provocaveruntet sopiverunt. Postea ex arbore caprifico, quae castris erat proxima, signum Romanis dederunt. Qui cum repentina incursione hostes oppressissent, memor illius beneficii senatus omnes ancillas manumisit dotemque his publico sumptu fecit diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque iussit annua sollemnitate celebrari.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16616

[mastra] - [2011-06-04 14:29:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile