Un padrone ucciso dai suoi schiavi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un padrone ucciso dai suoi schiavi

 C. Plinius Acilio suo salutem dicit.
Rem atrocem Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium recordabatur. Idem lavabatur in villa Formiana. Repente eum servi circumsistunt. Alius fauces, alius os verberat, alius pectus et ventrem, atque etiam verenda contundit; et, cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret. Idem, sive quia non
sentiebat, sive quia, terrore plenus, se non sentire simulabat, immobilis erat omnesque eum mortuum esse opinati sunt.Tum demum ipse quasi aestu solutus resurrexit; quem cum excepissent servi fideliores, ipsae concubinae cum ululatu et clamore concurrerunt. Ita, postquam et vocibus excitatus est et loci frigore recreatus est, oculos sustulit agitavitque corpus et vivere se – et iam in tuto erat – confessus est. Diffugiunt domo servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegre focilatus est ac non sine ultionis solacio decessit, et vivus vindicatus est ita ut qui occisi sunt vindicari solent.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16615

[mastra] - [2011-06-07 19:59:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile