Un bagno quasi fatale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un bagno quasi fatale
Pagina 407 Numero 43

 Cydnus est flumen memorabile non spatio aquarum, sed liquore. E fontibus digreditur et leni tractu labitur, nec torrentes in eo incurrunt, quibus placidum alveum turbetur. Itaque incorruptus idemque frigidissimus in mare evadit eiusque ripae,multis arboribus plenae, umbras et amoenitatem praebent. Multa in ea regione monumenta, quae vulgata sunt carminibus, vetustas exederat.Alexander mirabatur urbium sedes,Typhonis specus et Corycium nemus, ubi crocum oritur. Cum locorum situm Alexander ipse contemplatus esset, illam felicitatemsuam admiratus est. Quia aestas erat et diei fervidissima hora, rex pulvere ac sudore perfundebatur atqueeo liquore fluminis invitabatur ut calidum corpus ablueret. Itaque a ripa descendit in illud flumen. Sed ubi ingressus est in aquam, totum corpus expers vitali calore fuit ac prope rex exspirabat. Ministri eius manu excipiunt, nec satis compotem mentis eundem in tabernaculum comitantur. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Omnes flebant et querebantur in tanto impetu cursuque rerum ipsum regem, omnis aetatis ac memoriae clarissimum, non in acie saltem ereptum esse, non ab hoste deiectum esse, sed fluminis aqua mori.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16613

[darkshines] - [2011-06-19 15:08:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile