Meleagro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Meleagro

 Pulchrum est antiquorum poëtarum fabulas legere. Althaea ex Oeneo, Aetoliae rege, peperit Meleagrum. Subito in regia apparuerunt Parcae et Meleagro fata cecinerunt: Clotho dixit eum generosum futurum esse, Lachesis fortem; Atropos titionem ardentem in foco aspexit et dixit eum tamdiu victurum esse, quamdiu is titio esset incolumis.Cum Althaea mater id audivisset, exsiluit de lecto, titionem exstinxit et in arca diligenter servavit.
Olim Diana irata quia Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum mira magnitudine, qui agrum Calydonium vastaret, misit: quem Meleager cum delectis iuvenibus Graeciae interfecit pellemque eius Atalantae virgini donavit. Sed Althaeae fratres sibi eam vindicabant; cum Meleagri fidem Atalanta imploravisset, ille intervenit et amorem cognationi anteposuit avunculosque suos occidit.Althaea mater, ut audivit filium suum tantum facinus fecisse, memor Parcarum praecepti, titionem ex arca traxit et in ignem coniecit: ita filium interfecit. At eius sorores flentes deorum voluntate in aves mutatae sunt quae meleagrides vocantur.
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16605

[darkshines] - [2011-06-14 10:45:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile