L'età di Augusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'età di Augusto

 Ita Octavianus Augustus, postquam bella toto orbe confecerat, Romam remeavit, duodecimo anno postquam consul fuerat. Ex eo tempore rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit et Romae profuit. Antea enim duodecim annos cum Antonio et Lepido rem publicam tenEre potuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni interfuerunt.Mortem occubuit autem septuagesimo sexto anno, morte communi, in oppido Campaniae Atella.Romae in campo Martio sepultus est, vir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus vir eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus Augustus Romano imperio praefuit, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos saepe evexit honoribus paene fastigio suo paribus. Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates.Vicit autem multis proeliis Dacos. Germanorum ingentes copias intra paucos dies cecIdit eosque trans Albim fluvium summovit, qui longe ultra Rhenum est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16568

[darkshines] - [2011-04-10 14:52:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile