Vita da allevatori


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vita da allevatori

 Pastorum Latinorum genera duo sunt, nam magnorum animalium pastores viri robusti sunt, non modo enim pueri, sed etiam puellae parva animalia pascunt. Ex magnis mansuetis animalibus equi, asini,muli et boves sunt, contra parva animalia sues, oves, anseres, cuniculi, gallinae sunt. Boves magna cornua habent et latum pectus, latam etiam frontem, nares simas, crassas coxendices. Vilicus eos in campos mittit; nam bos animal aratro aptum est. Bonas oves fundi dominus habebit eisque magna cum cura vilicus providebit, nam villis altis et densis in toto corpore multam lanam producent. Boni enim animalis lana pretiosa erit. Magnis animalibus vilicus pastores validos adsignaverit, saepe armatos, qui a bestiis feris praedonibusque armenta defendere debebunt. Praeterea pastorum membra firma et expedita esse debent, saepe enim vitulus in pascuis discurret et, cum armentarius magna sua vi eum ceperit, umeris tollet et cum animali ad stabula remeabit. Aestivo tempore pastores in montanis locis pecudes pascunt, ob imbrem in casis se tegunt et igni corpora calefaciunt; in autumnocontra, postquam ad villam rusticam cum suis pecudibus remeaverint, liberos uxoresque laeti revisent
da Catone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16525

[darkshines] - [2011-04-05 21:08:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile