Magnanimità e coraggio di Lisimaco, predestinato al trono


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Magnanimità e coraggio di Lisimaco, predestinato al trono
Pagina 248 Numero 9

 Erat Lysimächus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed omni nobilitate (= compl. di paragone) clarior virtutis experimentis, quae tanta in illo fuit, ut animi magnitudine omnes, per quos Oriens domïtus est, vicërit. Quippe cum Alexander Magnus Callisthënen philosophum, insidiarum, quae sibi paratae fuerant, conscium iratus finxisset eumque truncatis omnibus membris deforme ac miserandum spectaculum reddidisset ad metum ceterorum, tunc Lysimächus, audire Callisthënen et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseratus tanti viri, venenum ei dedit. Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obïci ferocissimo leoni iuberet. Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amicu?lo involutam Lysimächus in os leonis inmersit abreptaque lingua feram exanimavit. Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit. Memoriae autem hoc traditur: Lysimächum desiliens equo Alexander forte hastae cuspide ita in fronte vulneravit, ut sanguis aliter cludi non posset quam diadéma sibi demptum rex adligandi vulneris causá capiti eius inponeret. Quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimächo fuit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16329

[mastra] - [2012-04-24 06:31:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile