Perseo, re dei Macedoni, si rivela indegno dei suoi predecessori


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perseo, re dei Macedoni, si rivela indegno dei suoi predecessori

 Congressi igïtur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis cecidérunt. Inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. Itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant. Tertio die egére consilio Romanus imperator; nam neque manére in iugo inöpi neque regrëdi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accïpi potuerit. Sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16292

[darkshines] - [2011-03-30 13:09:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile