Il ritorno di Alcibiade


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il ritorno di Alcibiade

 Cum universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiädis, ut ad eius triremem vulgus confluëret, proinde ac si (= “come se”) solus advenisset. Sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius operá. Itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur. Nam postquam exercitui praeesse coepit, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Hic ut e navi egressus est, eum unum omnes prosequebantur et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabatur. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristïni temporis acerbitatem. Postquam in astu venit, contione advocata, sic verba fecit ut omnes lacrimaverint, proinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16233


[aliai] - [2011-12-08 00:47:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!