La condanna a morte di Focione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La condanna a morte di Focione

 Phocion, ab Agnóne accusatus proditiónis, quod Piraeum Nicanöri prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ut perventum est, cum propter aetatem pedibus iam non valéret vehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes vetëris famae, aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditiónis suspicionem Piraei. Quam ob rem ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde, capïtis damnatus, tradïtus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphilétus, quo familiarïter erat usus. Is cum lacrimans dixisset: "O quam indigna perpetëris, Phocion!", huic ille "At non inopinata – inquit – hunc enim exïtum plerique clari viri habuerunt Athenienses". In hoc tantum fuit odium multitudïnis, ut nemo liber ausus sit eum sepelire. Itaque a servis sepultus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16213

[silly] - [2011-05-05 16:53:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile