Tarquinio Prisco

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tarquinio Prisco

 Fuisse quendam ferunt Demarátum Corinthium, et honore et auctoritate et fortunis civitatis suae princïpem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypsëlum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Deinde adscítus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium collocavit. Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, eos omnes artes ad Graecorum disciplinam docuit. Propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus adeo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Itaque, mortuo Marcio, cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius: sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere populi Romani consuetudinem videretur imitatus esse. Is principio duplicavit illum pristinum patrum (= "dei senatori") numerum, bello subégit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem. Idem, cum Sabinos a moenibus urbis reppulisset, primus ludos Romanos fecisse fertur, mortuusque est cum duodequadraginta regnavisset annos.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16165

[the.brave] - [2011-09-28 06:24:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile