banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dichiarazione di guerra e contrasti nel comando dell'esercito
Pagina 48 Numero 21

 Irae adversus Veientes dilatae sunt. Tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur, religio obstitit1; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere consules. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellaverant; fetiales tamen missi sunt; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. Pervicére tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod obtinuit ne consules in proximum annum crearentur. Tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt. Ex his unus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios, documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset. Tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur (= "sembrava opportuno"), aperuerunt ad occasionem locum hosti.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16139
[mastra] - [2011-11-28 20:00:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!