Attico, un uomo sobrio e di buon gusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Attico, un uomo sobrio e di buon gusto

 Cum Attïcus valde pecuniósus esset, nemo illo fuit minus emax. Domum habuit in colle Quirináli, ab avuncu?lo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silvá constabat. In illa domo nullus sumptus erat, neque ille quicquid mutavit, nisi pauca ob vetustatem. Parvam familiam habuit, in qua multi lectores et librarii erant, nec quisquam ex servis suis illitteratus erat. Ipse elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus fuit. In convivio eius semper servus carmïna legebat, neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convívae delectarentur. Postquam opes eius crevërant, ille nihil de cotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione ut pari fastigio stetërit in utráque fortuna. Nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia rusticum praedium. Ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metíri solitum esse. Mendacium neque dicebat neque pati poterat. Itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu (= "da capire") utrum eum amici magis vererentur an amarent.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16117

[darkshines] - [2011-06-30 10:04:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile