Fallito attentato a Datame


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fallito attentato a Datame

 Xerxes, rex Persarum, quod implacabile odium in Datämen susceperat, postquam bello eum opprïmi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque vitavit. Cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, experiri voluit, verumne an falsum sibi esset relatum. Itaque eo (= avv.) profectus est, in quo itinere delatores insidias futuras esse dixerant. Sed elégit quendam corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consueverat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter faciebat. At insidiatores, postquam in eum locum agmen pervénit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, quem Datämen credebant. Datämes autem iis, quibuscum iter faciebat, praedixerat ut parati essent facere, quod ipsum facere vidissent. Ipse, ut aliquot insidiatores concurrentes animadvertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, plerique hostium, priusquam pervenirent ad eum quem aggrëdi volebant, confixi conciderunt; relïqui fuga salutem petiverunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16108

[silly] - [2011-06-01 23:29:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile