La morte di Alcibiade


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Alcibiade
Pagina 9 Numero 18

 Alcibiades, victis Atheniensibus, nullum locum sibi tutum fore propter potentiam Lacedaemoniorum arbitrátus, ad Pharnabazum in Asiam transiit, ubi vero autem res novas contra Lacedaemonios molíri non desiit. Ergo saträpes Pharnabazus, cum autem cum Lacedaemoniis coniuravisset, duos familiares misit qui eum interficerent. Illi cum ferro eum aggrëdi non audérent, noctu ligna contulerunt circa casam, in qua quiescebat, eamque succenderunt, ut incendio conficerent quem manu superari posse diffidebant. Ille autem, ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei subductus erat, familiaris sui, qui eum secutus erat, telum eripuit. Hunc sequi se iubet et, paucis vestimentis arreptis, his in ignem coniectis, flammae vim transiit. Quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis emïnus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. At mulier, quae cum eo vivere solïta erat, muliëbri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit. Sic Alcibiades diem obiit supremum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16095

[silly] - [2011-04-08 15:37:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile