banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1982 - Non può esserci pace con Antonio
Pagina 1982

 Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire. Gaius Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; de D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator, M. Antonius, cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14623
[mastra] - [2011-02-21 22:07:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!