banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1965 (II sess.) - Concetto di "humanitas"
Pagina 1965 Numero 2

 Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, «humanitatem» non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis «philanthropia» dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnes homines promiscuam, sed «humanitatem» appellaverunt id propemodum, quod Graeci «paideian» vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque «humanitas» appellata est.
Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14612
[degiovfe] - [2010-12-10 18:27:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!