banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1964 (II sess.) - I piccoli doni sono duraturi
Pagina 1964 Numero 2

 Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleaginis. Quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. Bene ergo Pittacus ille, qui septem sapientum numero est habitatus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent: «Nolite, oro vos, - inquit - id mihi dare quod multi invideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent». Nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt. Illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14610
[mastra] - [2011-03-26 15:27:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!