banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abilitazione Magistrale 1961 (II sess.) - La mirabile forza della parola
Pagina 1961 Numero 2

 Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis, quam est praeclara quamque divina! Quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus. Deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur adflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes comprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris, legum, urbium societate devinxit, haec a vita immani et fera segregavit. Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit. Primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur; deinde in ore sita lingua est finita dentibus. Ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat, atque sonos vocis distinctos et pressos efficit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14604
[degiovfe] - [2010-12-23 10:48:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!