banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente






HUISHENG Build on Brick...
EUR 19,99
Acquista ora
Liceo Classico 1966 (I sess.) - Dentro di noi sono le cause dei mali
Pagina 1966 Numero 1

 Nullum est, mihi crede, iter quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum quamdiu malorum gestaveris causas. Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et eluenda desideria intra salutarem modum contine; omnem ex animo erade nequitiam.
Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri si prope a te fuissent, intra te sunt.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14571
[mastra] - [2011-03-03 20:21:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!